Austria Romana
Austria Romana hereditatem historicam et culturalem temporis Imperii Romani in regionibus, quae his diebus partes Austriae sunt, tractat. Vox saeculo undevicesimo introducta est.
Omne Austriae hodiernae territorium sive Imperio Romano subiectum sive curcuitione quadam affectum erat. Omnia territoria a Danubio in meridem spectantia a primo saeculo exeunte partes Imperii Romani fuerunt ad provincias Raetiam, Noricum et Pannoniam pertinentes. Tantum regiones a Danubio in septentriones spectantes (Mühlviertel, Waldviertel et Weinviertel) in Barbarico sitae erant. Tamen copiae Romanae saepe Danubium transierunt, ut incursiones vel pericula ex his regionibus imminentia defenderent. Plerumque autem Germani, qui ultra amnem habitaverunt, Romanis emendo et vendendo familiariter uti consueverunt.
Sescenti anni imperii Romani in Austria in varias tempestates dividi possunt:
- Ab Augusto (circiter 15 a.C.n.) usque ad bella contra Marcomannos gesta (166-180)
- A bellis Marcomannicis usque ad Diocletianum (284-305)
- A Diocletiano usque ad (circiter) 400 (Interitus limitis defensi in Sinu Vindobonensi)
- A (circiter) 400 usque ad demigrationem Romanorum e Norico ripensi anno 488
- A 488 usque ad sextum saeculum exiens
Oppida sive Castra Romana
recensere- Stanacum (Engelhartszell)
- Ioviacum (Schlögen)
- Ad Mauros (Eferding)
- Lentia (Linz)
- Ad Iuvense (Wallsee)
- Arelape (Pöchlarn)
- Namare (Melk)
- Favianis (Mautern)
- Barbaricum (Fels am Wagram)
- Augustianis (Traismauer)
- Asturis (Zwentendorf)
- Comagenis (Tulln)
- Cannabiaca (Zeiselmauer)
- castellum ignotum (Oberleiser Berg)
- Arrianis/Asturis (Klosterneuburg)
- Ala Nova (Schwechat)
- Aequinoctium (Fischamend)
- castellum ignotum (Höflein)
- castellum ignotum (Stopfenreuth/Engelhartstetten)
Nexus externi
recensere- Austria Romana (Theodisce)
- Austria Romana, Tabula temporalis et alia scitu digna (Theodisce)