Antonius Abbott, vulgo plene Antony John sed saepius Tony Abbott (Londinii natus die 4 Novembris 1957), alumnus universitatis Sydneiensis et collegii Reginae apud Oxonienses, est politicus Australianus factionis Liberalis.

Wikidata Antonius Abbott
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Abbott: imago
Antonius Abbott: imago
Antonius Abbott: subscriptio
Antonius Abbott: subscriptio
Nativitas: 4 Novembris 1957; General Lying-In Hospital
Patria: Australia, Britanniarum Regnum

Familia

Coniunx: Margie Abbott
Ministri Australiani Warren Truss (ad sinistram partem), Antonius Abbott, Iulia Bishop, Ericus Abetz die 18 Septembris 2013 nuper inducti

Ab anno 2004 usque ad annum 2007 minister a valetudine et senectute, a mense Decembri 2009 ad 2013 dux factionis contrariae in Parlamento Australiano fuit. Factione Liberali hoc anno comitiis nationalibus victrice, Antonius Abbott a die 7 Septembris 2013 primus minister Australiae meruit usque in 15 Septembris 2015, quo die aemulus Milcolumbus Turnbull, dux factionis electus, primum ministerium adsumpsit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Abbott spectant.
Consilium ministrorum Australianum Antonii Abbott 2013–2015