Antimachus Colophonius
Antimachus Colophonius (Ἀντίμαχος ὁ Κολοφώνιος) fuit poëta Graecus et grammaticus, qui circa annum 400 a.C.n. floruit.
Confecit Thebaidem, carmen epicum de fabulosis bellis Thebanis, et Lyden, elegos Lydae amatae suae dicatos. Quibus carminibus effectum est, ut a philologis Alexandrinis primus scriptor generis epici haberetur, cui solum Homerum praeponi siverunt. Fragmenta operum eius durum et artificiosum ductum ac narrationis prolixitatem indicant. Etiam carmina Homerica recensuit.
Bibliographia
recensere- Editiones fragmentorum
- 1840 : F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. (Lutetiae: Didot, 1840) pars 2 pp. 28-51 (Graece, Latine)
- 1877 : G. Kinkel, ed., Epicorum Graecorum fragmenta, vol. 1 (Lipsiae: Teubner, 1877) pp. 273-308 (fragmenta epica)
- 1882 : Theodorus Bergk, ed., Poetae lyrici Graeci. 2a ed. Vol. 2 (Lipsiae: Teubner, 1882) pp. 289-294 (fragmenta elegiaca)
- 1931 : J. M. Edmonds, ed. et interpr., Elegy and Iambus (Londinii: Heinemann. Loeb Classical Library) vol. 1 pp. 498-517 (fragmenta elegiaca et testimonia)
- 1993 : Michela Lombardi, ed., Antimaco di Colofone. La poesia epica. Roma, 1993
- 1996 : Victor J. Matthews, ed., Antimachus of Colophon. Lugduni Batavorum: Brill, 1996. (Mnemosyne Supplementum, 155)
- Eruditio
- Lombardi, Michela (1997) Tradizione e innovazione nell'epica prealessandrina: Antimaco di Colofone e Cherilo di Samo. Quaderni Urbinati di Cultura Classica 56: 89-104.
- Reed, Joseph D. (1996) Antimachus on Adonis? Hermes 124: 381-383 JSTOR
- Vessey, D.W.T.C. (1971) The reputation of Antimachus of Colophon. Hermes 99: 1-10.