Aloadae (Graece Ἀλωάδαι) sunt heroes et gigantes mythologiae Graecae. Fratres fuerunt gemini, Otus (Ὦτος) et Ephialtes (Ἐφιάλτης), filii Neptuni et Iphimedeae Aloei uxoris. Eratosthenes autem eos a Terra natos et ab Iphimedea solum nutritos esse putabat[1].

Helicon mons, ubi Aloadae Camenis aram instituerunt

Fabulae Homericae

recensere

In Iliade Homerus narrat, ut Aloades Martem in dolium aeneum concluserint, et ibi mansisset, nisi Eriboea Aloadarum noverca Mercurio indicaret, ubi esset; Mercurius Martem liberavit[2]. In Odysseia Aloadae novem annos nati novem cubitibus latitudinis et novem orgyiis staturae fuisse dicuntur; solus Orion eis formosior fuit. Deos expugnare consilium ceperunt et Ossam montem super Olympum, Pelionem autem super Ossam ponere minabantur, ut caelum ascenderent; et pubescentes hoc fecissent, nisi Apollo eos iam non adultos occideret.

Fabulae ceterae

recensere

Alii dicunt Aloadas gloriabantur se deas nupturos esse, Otus Dianam, Ephialtes Iunonem (vel Minervam), et Diana eos perdidit; in cervam auream se mutavit et in Naxo inter fratres perfugit, qui simul in eam sagittas miserunt et alter alterum occiderunt. Apud inferos poena Aloadarum est, ut ad columnam aversi alter ab altero anguibus vincti sunt; super columnam scops sedet et eos terret.

Aloeon (Ἀλώιον) urbem Thessaliae condiderunt[3]. Secundum Pausaniam, Aloadae et Ascram urbem condiderunt et Camenis Heliconem montem sacraverunt; Camenae, quas Aloades colebant, tres fuerunt, nominibus Με­λέτη, Μνή­μη, Ἀοιδή (Melete, Mneme, Aoede, i.e. Cura, Memoria et Carmen). Sepulti sunt in Anthedone.

Diodorus narrat, cum piratae Thraces mulieres Thessalicas et Iphimedeam Aloadum matrem rapuissent et Naxum abduxissent, Aloades ibi navigavisse et latrones vicisse; Naxii eis ut heroes colere coepisse. Tunc et Pancrato Aloadum soror a Scellide et Agassameno rapta erat, qui ambo eam adamaverunt et alter alterum occiderunt[4].

  1. Scholia ad Apollonium Rhodium, I 482.
  2. Hyginus autem astronomus hoc dolium Craterem constellationem factum esse dicit.
  3. Stephanus Byzantinus sub verbo Ἀλώιον.
  4. Parthenius, Passiones amatoriae, 19.