Agathon tragicus poeta (natus Athenis c. 445 a.C.n., in Macedonia c. 400 mortuus[1]), mollitie infamis fuit. Ab alio comicus perhibetur Socratis discipulus, moribus egregius et vita lautus. Symposium Platonis in eius domo agitur, multis eodem philosophis congregatis. Mox contulit se ad Archelaum Macedoniae regem: ita in Symposio[2] dicitur paulo ante annum 400 a.C.n. iamdiu Athenis non fuisse.

Poeta comicus Atheniensis Aristophanes Agathonem in comoediam Thesmophoriazusae (411 a.C.n.) inscriptam induxit atque mores eius effeminatos irrisit necnon inflatam orationem.

In Convivio Platonis primam victoriam in tragoediarum certamine celebrat dum amicos cenatum invitat. Homo urbanus et formosus[3] (unus e convivis Pausanias nomine eius amator dicitur) inducitur. Cum pridie iam plus iusto potassent illo die sermonibus oblectari malunt convivae. Unusquisque deum Erotem oratione colere debet. Oratio Agathonis[4], ut quae Gorgianum dicendi genus imitaretur[5], a rhetoricis praeceptis non discedit, nonnumquam ut poetae versus inserit et verbis figurisque ludit[6] sed materia eius satis inanis videtur: Erotem tamquam deum ceteris iuniorem atque teneriorem laudat antequam sophisticis (ne absurdis dicam) argumentationibus virtutes omnis generis ei tribueret et beneficia eius universa caneret (cupido enim omnium pulchrarum rerum creator et conciliator est). Nec dubium quin Plato non minus quam Aristophanes eum irridere voluerit. Certe Socrates dialectice eum statim refutavit ostendens cupidinem non esse nisi earum rerum quae alicui desunt. Si Cupido est cupido pulchri, ut aiebat, hoc ipso fit ne sit pulcher ipse Cupido.

  1. The Oxford Companion to Classical Literature. Ed. M. C. Howatson, Oxoniae, sumptibus Oxford University Press, 1989. ISBN 0-19-866121
  2. 172c.
  3. 213c etc.
  4. 195a-197e.
  5. Ibid. 198c.
  6. Cf. verba Socratis post orationem (ironica ?): τοῦ κάλλους τῶν ὀνομάτων καὶ ῥημάτων τίς οὐκ ἂν ἐξεπλάγη ἀκούων; (198b).