Abbo Floriacensis
Abbo Floriacensis (natus anno 945 - mortuus die 13 Novembris 1004) fuit monachus et, postea, abbas monasterii Floriaci ad Aurelianum in Francia.
Sanctus Abbo Floriacensis | |
---|---|
Confessor | |
Natus | 945 |
Mortuus | 1004 |
Index Sanctorum |
Natus prope Aurelianum, educatus est Lutetiae, philosophiae, mathematicae et astronomiae devotus. Duos annos in Anglia deguit ut auxilium Archiepiscopo Osualdo Eboracensi daret ad vitam monasticam restaurandam. Abbas creatus est abbatiae novae apud Ramesiam in regno Anglorum Orientalium ab 986 ad 987. In Anglia habitans audivit de martyrio Sancti Edmundi et Passionem eiusdem sancti Latine scripsit.
Floriacum regressus anno 988, Abbo Floriaci abbas institutus est abbate Oiboldo mortuo, quanquam alter monachus, a rege et episcopo Aurelianensi fultus, electioni eius repugnavit. Quod certamen pro Abbone diiudicatum est a Gerberto (postea Papa Sylvestro II).
Abbo magnopere interfuit rebus publicis, et ecclesiasticis et saecularibus. In anno 1004, ut coenobium Regulae in Gasconia restauraret, aliquot monachos e Floriaco ad numerum monachorum Regulensium augendum ibi transtulit. Evenit tamen inter duas factiones monachorum certamen violens in quo Abbo pacem conciliare conatus casu lancea severe vulneratus est. Vix repsit ad cellam ubi in brachiis cuiusdam discipuli recumbens, Aemoeni nomine, mortuus est die 13o Novembris. Idem Aemoinus postea vitam eius scripsit.
Mox habitus est Sanctus a populo Franciae propter famam miraculorum quae apud sepulchrum eius effecta sint.
Opera selecta
recensere- Excerptum de gestis Romanorum pontificum,
- Carmen acrostichum ad Ottonem imperatorem,
- Passio sancti Edmundi,
- Quaestiones grammaticales,
- Commentarius in cyclum Victori
- Computus
Lege etiam
recensere- Alison Peden, "Unity, Order, and Ottonian Kingship in the Thought of Abbo of Fleury," in Belief and Culture in the Middle Ages: Studies Presented to Henry Mayr-Harting. Eds. Henry Mayr-Harting, Henrietta Leyser and Richard Gameson (Oxford, OUP, 2001), pp.
Nexus externi
recensere- Biographia (Anglice)
- Passio Sancti Edmundi[nexus deficit] (Latine)
- Quaestiones grammaticales in Bibliotheca Augustana
- Imago sui operis manu scripti
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |