Andreas Papandreu
Andreas Georgii f. Papandreu (Graece: Ανδρέας Γεωργίου Παπανδρέου, natus die 5 Februarii 1919 in insula Chio, mortuus die 23 Iunii 1996 Hecalis) rerum politicarum peritus Graecus factionis PASOK erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Georgius Papandreu senior annis 1963 et 1964/65 Primus minister Graeciae erat. Filius Georgii iunioris Georgius Papandreu annis 2009 - 2011 praeses ministrorum Graeciae erat. Ter Papandreu uxorem duxit. Quorum secunda Americana erat, quocum annis 1951 - 1989 matrimonio coniunctus erat et quae ei tres filios et filiam peperit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Educatus est apud Collegium Athenarum. Post scholam finitam Papandreu Athenis iurisprudentiae studebat. Tum fuit sectator Leonis Trotski et idcirco anno 1939 a custodibus dictatoris Ioannis Metaxas captus et incarceratus est. E carcere liberatus ab anno 1942 in CFA apud Universitatem Harvardianam studebat et doctor oeconomiae factus est. Ad usque annum 1947 ibi professor extraordinarius operam dedit. Tum professor erat in Universitate Minnesotensi, in Universitas Californiensi, in Universitate Holmiensi aliisque in universitatibus fuit. Anno 1959 in patriam revertebat et in instituto ad oeconomiam explorandam operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1964 legatus ad parlamentum Graecum electus est. Cum anno 1967 milites seditiosi rerum Graeciae potiti essent, Papandreu cum patre iterum incarceratus est atque filius iterum in exilium in Suecia atque Canadam ire coactus est, postquam pater in carcere mortuus est. Anno 1974, postquam libertas Graeciae recuperata est, in patriam revertebat et cum aliis novam factionem socialisticam nomine PASOK condidit. Anno 1981 PASOK electione vicit et Papandreu die 21 Octobris primo Primus Minister electus est. Hoc officio ad usque 2 Iulii 1989 fungebatur, dum PASOK electionem parlamenti perdidit. A die 13 Octobris 1993 ad usque 22 Ianuarii 1996 iterum praeses ministrorum erat, dum senectute confectus se e vita publica recessit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Evangelus Aberoph 1974 • Andreas Papandreu 1981 • Ioannes Charalampopulus 1986 • Ioannes Barbitsiotes 1989 • Theodorus Ntegiannes 1989 • Ioannes Tzannetaces 1989 • Theodorus Ntegiannes 1990 • Ioannes Barbitsiotes 1990 • Gerasimus Arsenes 1993 • Aces Tsocatzopulus 1996 • Ioannes Papantoniu 2001 • Spelius Speliotopulus 2004 • Evangelus Meimaraces 2006 • Evangelus Benizelus 2009 • Panus Mpeglites 2011 • Demetrius Abramopulus 2011 • Francules Francus 2012 • Panus Panagiotopulus 2012 • Demetrius Abramopulus 2013 • Nicolaus Dendias 2014 • Panagiotes Cammenus 2015 • Ioannes Giancus 2015 • Panagiotes Cammenus 2015 • Evangelus Apostolaces 2019 • Nicolaus Panagiotopulus 2019 • Alcibiades Stephanes 2023 • Nicolaus Dendias 2023 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Graeciae | |
Andreas Papandreu 1974 • Constantinus Semites 1996 • Georgius Papandreu 2004 • Evangelus Benizelus 2012 | |
- Viri
- Nati 1919
- Mortui 1996
- Alumni Universitatis Athenarum
- Alumni Universitatis Harvardianae
- Professores Universitatis Harvardianae
- Professores Universitatis Minnesotensis
- Professores Universitatis Californiensis Berkeleiensis
- Professores Universitatis Holmiensis
- Primi ministri Graeciae
- Alumni Collegii Athenarum
- Incolae Chii
- Socialistae democratici