Jump to content

Gas

E Vicipaedia
Particulae gasis (atomi, moleculae, vel ionta) libere moventur.
Exitus fortuiti particularum gasii motus est diffusio per motum Brownianum cita.

Gas[1][2][3] (-asis, n.) sive gaz[4][5] (-azis, n.), sive gasium,[6][3] vel gasum,[7][8] est unus ex tribus statibus materiae classicis. Prope zerum absolutum quaelibet res corporea solida est. Caloribus ad eam additis in liquidum circa suum punctum liquefactionis liquescit (vide commutationem phasis), in gas circa suum punctum ebullitionis bullit, et, si satis calor addatur, statum plasmaticum intrat, quo sua electra tam energetica fiunt, quam ea atomos parentes ex gas relinquunt.

Gas purum in atomis singulis consistere potest (e.g., gas nobile, aut gas atomicum sicut neon), in moleculis elementariis ex uno atomi genere genitis (e.g., oxygenium), vel in moleculis compositis ex variis atomis genitis (e.g., carbonii dioxidum). Mixtura gaseosa continere potest varia gasa pura, sicut aer. Quod gas a liquidis solidisque distinguit, est magna singularum gas particularum separatio, quae gas sine colore observatoribus humanis caecum plerumque facit.

Gas etiam materiae ipsae saepe dicuntur, si temperaturis nos ambientibus statum gaseosum ostendunt.

Distinctio inter gas et liquidum dependet ab existentia lineae transitionis, quae desinit in punctum criticum. Super punctum criticum, gas fluidum supercriticum fit.

Gas est vocabulum ab Ioanne Baptista van Helmont inventum, qui libro Ortus Medicinae inscripto scripsit: "Ideo paradoxi licentia, in nominis egestate, halitum illum Gas vocavi, non longe a Chao veterum secretum."[9] Cur gas <g> littera usus scripserit, ex eo pendet, quia <χ>, prima consonans vocabuli Graeci χάος, non aliter enuntiatur quam <g> Batava.

  1. "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Jacobo Berzelio: "In temperatura 17º volumen gasium dimensum fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium pro quoque cantharo." et "Gas hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad æqualia volumina commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua calcarea, uno p. c. relicto,. absorbebantur." et ceterae similes.
  2. Indeclinabile in scripto De gas Hydrogenii Arseniati Natura et Indole, Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis. Volumen 16.
  3. 3.0 3.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. 2a. (2009).
  4. Cfr. "Gaz hydrogeno-phosphoratum precipue discernitur ...", apud Jaeger, Hermann Joseph (1816). Tractatus physico-medicus de atmosphaera et aere atmosphaerico: nec non de variis gazis, vaporibus, effluviisque in eis contentis, respectu eorum in corpus humanum effectuum. Coloniae Agrippinae: Rommerskirchen. p. 127 
  5. Cfr. "... et immersione longiore omnino gaz oxygenum evanescebat ...", apud de Candolle, Augustin Pyramus (1802). Astragalogia. Lutetiae: sumptibus Joann. B. Garney. p. 11 
  6. PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
  7. Vox Latina; Vilborg; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  8. Zdeněk Quitt, Pavel Kucharský, Lexicon Bohemo-Latinum, Publica Domus Editoria Paedagogica, Praga (1992)
  9. Ioannes Baptista van Helmont, Ortus Medicinæ (1652), p.59a (Libri Google)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad gasia spectant.
Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!