Democratia
Democratia[1] (-ae, fem.) (Graece: δημοκρατία, ex δῆμος 'populus' κρατία 'imperium'[2]) est modus reipublicae regendae vel forma administrationis quo potestas gubernandi ex populo nascitur, aut recto referendo (democratia recta) aut per legatos a populo electos (democratia repraesentativa).[3] Nomen factum est medio saeculo quinto a.C.n. ad significanda systemata politica quae tum in aliquibus civitatibus Graecis exstabant, insigniter Athenis post tumultum popularem anno 508 a.C.n.[4] Quamquam nulla definitio democratiae ab omnibus accipitur,[5] aequalitas libertasque ut graves democratiae proprietates ex antiquo tempore agnoscuntur.[6] Haec principia poscunt omnes cives esse aequales ante legem et eis aeque esse aditus ad potestatem. Exempli gratia, in democratia repraesentativa, omne suffragium pondus idem habet, nullae angustiae pertinere possunt ad quemvis qui fieri legatus vult, et libertas civium a iuribus legitimis confirmatur quae ipsa a constitutione usitate proteguntur.[7][8]
Hoc est principium democratiae: "Quod omnes tangit, ab omnibus comprobetur."
Historia
[recensere | fontem recensere]Rerum publicarum formae secundum Polybium
[recensere | fontem recensere]Numerus regnantium | bonum commune | commodum proprium |
unus | monarchia | tyrannis |
nonnulli | aristocratia | oligarchia |
omnes | democratia | ochlocratia |
Secundum Spinozam
[recensere | fontem recensere]Benedictus de Spinoza definivit in Tractatu Politico: "XVII. Hoc ius, quod multitudinis potentia definitur, Imperium appellari solet. Atque hoc is absolute tenet, qui curam Reipublicae ex communi consensu habet, nempe iura statuendi, interpretandi, et abolendi, urbes muniendi, de bello, et pace decernendi, etc. Quod si haec cura ad Concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur, si autem ex quibusdam tantum selectis, Aristocratia, et si denique Reipublicae cura, et consequenter imperium penes unum sit, tum monarchia appellatur."[9]
Nexus interni
- Civitas in legibus posita
- Comitia
- Communitas democratiarum
- Defectio libertatis
- Democratia cosmopolitana
- Democratia liberalis
- Democratia parliamentaria
- Democratia recta
- Democratia socialis
- Democratizatio
- Dictatura
- Dies internationalis democratiae
- Domus Libertatis
- E-democratia
- Forma administrationis
- Index democratiae
- Index generum democratiae
- Ius naturale
- Ius gentium
- Iura humana
- Iura minoritatum
- Liberalismus
- Monumentum democratiae
- Netocratia
- Oeconomica constitutionalis
- Polyarchia
- Promotio democratiae
- Iohannes Rawls
- Sociocracia
- Sortitio
- Suffragatio
- Suffragium ferre
- Suffragium universale
- Tyrannis maioritatis
- Utopia
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
- ↑ Henry George Liddell et Robert Scott, "Demokratia" [1] in A Greek-English Lexicon, apud Perseum situm interretiale.
- ↑ "Democracy Conference". Innertemple.org.uk.
- ↑ "Democracy is people who rule the government directly." BBC History of Democracy.
- ↑ Liberty and justice for some in www.economist.com.
- ↑ "Aristotle, Politics.1317b (Book 6, Part II)". Perseus.tufts.edu.
- ↑ R. Alan Dahl, I. Shapiro, et J. A. Cheibub, The Democracy Sourcebook (Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press, 2003, ISBN 0-262-54147-5), Nexus Google Books.
- ↑ M. Hénaff et T. B. Strong, Public Space and Democracy (University of Minnesota Press, ISBN 0-8166-3387-8).
- ↑ Benedictus de Spinoza, Tractatus politicus Caput II, XVII
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Marsilius, Defensor pacis (Basiliae: Valentinus Curio, 1522)