Cocytus
Cocytus[1] (Graece Κωκυτός, a verbo κωκύω, "fleo") in fabulis Graecis est fluvius inferorum, qui ex Styge profluens cum Pyriphlegethonte in Acherontem fluit[2]. Fluvius fabulosus appellatus est ex Cocyto fluvio qui in Thesprotia regione Epiri prope Necyomanteum in Acherontem fluit.
Vergilius variis locis in Aeneide mentionem Cocyti facit:
tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.[3]
…
Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas.
turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam.[4]
…
Anchisa generate, deum certissima proles,
Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,
di cuius iurare timent et fallere numen.[5]
…
illa autem attollit stridentis anguibus alas
Cocytique petit sedem supera ardua linquens.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cōcȳtus vel Cōcȳtos, m. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter; Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982).
- ↑ Geographiam tamen inferorum diversam invenies apud Platonem, Phaedo 113b-c.
- ↑ Publius Vergilius Maro, Aeneis, 6.131–32.
- ↑ Ibid., 6.295–97.
- ↑ Ibid., 6.322–24.
- ↑ Ibid., 7.561–62.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Schlapbach, Karin et Strauch, Daniel. "Cocytus". In Brill's New Pauly, editione interretiali. 2006.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Cocytum spectant. (hic nexus fractus videtur) |